Thomas à Kempis
banner
thomas-a-kempis.bsky.social
Thomas à Kempis
@thomas-a-kempis.bsky.social
monachus et mysticus Nederlandicus sum. De imitatione Christi est fortasse meum opus, sed haud satis constat. parvi autem refert; dignum est attentis animis recipi. lector, intende, illuminaberis.

Gulielmus Benham opus in Anglicum sermonem convertit.
Volumus, quod alii districte corrigantur, et ipsi corrigi nolumus. Displicet larga aliorum licentia, et tamen nobis nolumus negari, quod petimus. Alios restringi per statuta volumus, et ipsi nullatenus patimur amplius cohiberi.
February 2, 2026 at 6:57 PM
Si quis semel vel bis admonitus non acquiescit, noli cum eo contendere, sed totum Deo committe, ut fiat voluntas ejus et honor in omnibus servis ejus, qui scit bene malum in bonum convertere.
February 1, 2026 at 5:57 PM
Quae rarissime homo in se vel in aliis emendare valet, debet patienter sustinere, donec Deus aliter ordinet.
January 27, 2026 at 5:41 PM
Qui veram et perfectam caritatem habet, in nulla re se ipsum quaerit, sed Dei solummodo gloriam in omnibus fieri desiderat. Nulli etiam invidet, quia nullum privatum gaudium amat ; nec in se ipso vult gaudere, sed in Deo super omnia bona optat beatificari.
January 26, 2026 at 6:32 PM
Multum quis facit, qui multum diligit : multum facit, qui rem bene facit : bene facit, qui magis communitati quam suae voluntati servit. Saepe videtur esse caritas, et est magis carnalitas, quia carnalis inclinatio, propria voluntas, spes retributionis, affectus commoditatis raro abesse volunt.
January 23, 2026 at 6:52 PM
Pro nulla re mundi et pro nullius hominis dilectione aliquod malum est faciendum ; sed pro utilitate tamen indigentis, bonum opus aliquando intermittendum est, aut quandoque pro meliori mutandum. Hoc enim facto opus bonum non destruitur, sed in melius commutatur.
January 22, 2026 at 5:57 PM
Antiqua consuetudo difficulter relinquitur, et ultra proprium videre nemo libenter ducitur.
January 21, 2026 at 1:24 PM
Sed saepe aliquid ab intra latet, vel etiam ab extra concurrit, quod nos etiam pariter trahit. Multi occulte se ipsos quaerent in rebus, quas agunt et nesciunt.
January 20, 2026 at 7:17 PM
Ad te ipsum oculos reflecte, et aliorum facta caveas judicare. In judicando alios homo frustra laborat, saepius errat et leviter peccat ; se ipsum vero judicando et discutiendo semper fructuose laborat.
January 16, 2026 at 7:26 PM
In tentationibus et tribulationibus probatur homo, quantum profecit ; et ibi majus meritum existit, et virtus melius patescit.
January 10, 2026 at 2:11 PM
Ideo non debemus desperare, cum tentamur, sed eo ferventius Deum exorare, quatenus dignetur in omni tribulatione nos adjuvare, qui utique, secundum dictum Pauli, etiam faciet cum tentatione proventum, ut possimus sustinere.
January 7, 2026 at 6:24 PM
Quidam in principio conversionis suae graviores tentationes patiuntur, quidam in fine, quidam quasi per totam vitam suam male habent.
January 4, 2026 at 2:51 PM
Vigilandum est tamen praecipue circa initium tentationis, quia tunc facilius hostis vincitur, si ostium mentis nullatenus intrare sinitur, sed extra limen, statim ut pulsaverit, illi obviatur. Unde quidam dixit : Principiis obsta, sero medicina paratur.
January 2, 2026 at 4:56 PM
Initium omnium malarum tentationum inconstantia animi est et parva ad Deum confidentia, quia sicut navis sine gubernaculo hinc inde a fluctibus impellitur, ita homo remissus et suum propositum deserens varie tentatur.
January 1, 2026 at 10:56 AM
Qui tantummodo exterius declinat nec radicem evellit, parum proficiet ; imo citius ad eum tentationes redient et pejus saevient.
December 27, 2025 at 4:42 PM
Non est homo securus a tentationibus totaliter, quamdiu vixerit, quia in nobis est, unde tentamus. Ex quo in concupiscentia nati sumus, una tentatione seu tribulatione recedente, alia supervenit, et semper aliquid ad patiendum habemus ; nam bonum felicitatis nostrae perdidimus.
December 22, 2025 at 1:21 PM
Sunt tamen tentationes homini valde utiles, licet molestae sint et graves, quia in illis homo humiliatur, purgatur et eruditur. Omnes Sancti per multas tribulationes et tentationes transierunt et profecerunt.
December 19, 2025 at 1:10 PM
Quamdiu in mundo vivimus, sine tribulatione et tentatione esse non possumus. Unde in Job scriptum est : Tentatio est vita hominis super terram.
December 18, 2025 at 5:25 PM
Ideo deberet se homo in Deo totaliter firmare, ut non esset ei necesse multas humanas consolationes quaerere. Quando homo bonae voluntatis tribulatur vel tentatur aut malis cogitationibus affligitur, tunc Deum sibi magis necessarium intellegit, sine quo nihil boni se posse deprehendit :
December 17, 2025 at 10:20 AM
Bonum nobis est, quod aliquando habeamus aliquas gravitates et contrarietates, quia saepe hominem ad cor revocant, quatenus se in exilio esse cognoscat, nec spem suam in aliqua re mundi ponat.
December 16, 2025 at 6:37 PM
Grave est assueta dimittere, sed gravius est contra propriam voluntatem ire. Sed si non vincis parva et levia, quando superabis difficiliora ?
December 15, 2025 at 7:07 PM
Si omni anno unum vitium exstirparemus, cito viri perfecti efficeremur. Sed modo contrario saepe sentimus, ut meliores et puriores in initio conversionis nos fuisse inveniamus, quam post multos annos professionis.
December 14, 2025 at 6:00 PM
Si niteremur, sicut viri fortes, stare in proelio, profecto auxilium Domini super nos videremus de coelo. Ipse enim certantes et de sua gratia sperantes paratus est adjuvare, qui nobis certandi occasiones procurat, ut vincamus.
December 12, 2025 at 10:50 AM
Si essemus nobismet ipsis perfecte intenti, et interius minime implicati, tunc possemus etiam divina sapere, et de coelesti contemplatione aliquid experiri.
December 11, 2025 at 2:12 PM
Quare quidam Sanctorum tam perfecti et contemplativi fuerunt? Quia mortificari omnino ab omnibus terrenis desideriis studuerunt, et ideo totis medullis cordis Deo inhaerere atque libere sibi vacare potuerunt.
December 10, 2025 at 6:35 PM